Tob 7

1Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. 2Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo! 3Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? 4At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. 5Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. 6Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. 7Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius, dixit: Benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es. 8Et Anna uxor eius, et Sara ipsorum filia lacrymatæ sunt. 9Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, 10Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 11Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, 12dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. 13Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit. 14Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 15Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. 16Et accepta charta, fecerunt conscriptionem coniugii. 17Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum. 18Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. 19Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est. 20Dixitque ei: Forti animo esto filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
Copyright information for VulgCC